라틴어 문장 검색

ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:1)
itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:6)
Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis adulescentulis delectamur, etiam vitia saepe iucunda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:4)
Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:2)
nisi forte tanta ubertas varietas pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin hominibus solis ea natura donaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:2)
iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:2)
sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iucunda accipere non accipere contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:3)
quae ut concurrant omnia, optabile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 60:3)
Quam ob rem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime, quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:2)
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum] esse se vellet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:1)
Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:2)
Quamquam, quod praesens tamquam in manum datur, iucundius est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:2)
Fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari potest turpius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:7)
aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:2)
Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION