라틴어 문장 검색

In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agendum putaverunt.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 7:2)
Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:2)
Codices certa hora singulis diebus petantur;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:13)
extra horam quae petierint, non accipiant.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:14)
Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 7:1)
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 12:1)
Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 15:1)
Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve nati sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:1)
QUAERI solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 2:1)
M. Varro in libro Rerum , quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 3:1)
contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post noctem diluxerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 4:2)
quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem inlucescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 10:1)
Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam, ante horam noctis sextam regressi, parte aliqua illius in urbe Roma sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 12:1)
Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 13:1)
Kalendas Ianuarias sequentes isset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION