라틴어 문장 검색

Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:5)
Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 14:3)
atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:2)
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)
Denique quem umquam ista destituere temptantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 26:3)
Quomodo in vino non ante lingua titubat quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 22:2)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
quid dextra dubio trepida consilio labat?
(세네카, 아가멤논 1:19)
o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:16)
dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 5:4)
et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:12)
inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 15:2)
cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:8)
illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION