라틴어 문장 검색

hoc autem ipse Caesar in ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7434)
ducis exemplum eventumque secuti et virtutem, et felicitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7581)
non eqvidem i. m. m. ne frequens interrogatio felicitatis alienae ex invidia venire videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 111)
nam felicitas tem- porum ad imperatoris pertinet laudem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 64)
traditur enim in libris Etruscorum, si hoc animal miro et insolito colore fuerit infectum, omnium rerum felicitatem imperatori portendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 432)
et nisi hoc ad personam rusticam redigas, aspere contra Augu- stum dictum est, cuius felicitatem, sicut omnia, dicit posse mutari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 55)
"In pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda pravitas an optanda felicitas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:20)
"Absque enim notitia dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:18)
"quieti, modesti, dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:10)
haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:4)
sed quoniam per- petua quadam felicitate usus ille excessit e vita suo magis quam suorum civium tempore et tum occidit cum lugere facilius rem publicam posset, si viveret, quam iuvare, vixit- que tam diu quam licuit in civitate bene beateque vivere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:1)
sin tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 5:2)
quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:5)
Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 1:5)
Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION