라틴어 문장 검색

Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis delectabatur, et in circo sex vel septem aliquotiens deditus certaminibus, pugilum vicissim se concidentium, perfusorumque sanguine specie, ut lucratus ingentia, laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 3:1)
Post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui (ut supra rettulimus) cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 4:1)
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos, et horrore nivali semper obductos, orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 1:1)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
qui si nivibus operti latuerint, aut montanis defluentibus rivis eversi, calles agrestibus praeviis difficile pervadunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:4)
Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 1:1)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Haec dum per eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi cluso Iani templo stratisque hostibus cunctis, Romam visere gestiebat, post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 1:1)
Eisdem diebus, exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas, concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:1)
residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:3)
Cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus, et confestim licet obeso corpore gravior, ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum (nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus), statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum, cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 59:2)
Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 61:1)
Post horam denique secundam (multo ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 5:1)
Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius nostros aggredi cogitarunt ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 7:1)
Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION