라틴어 문장 검색

quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
Sed prius quam sententiae dicerentur, Nigrinus tribunus plebis recitavit libellum disertum et gravem, quo questus est venire advocationes, venire etiam praevaricationes, in lites coiri, et gloriae loco poni ex spoliis civium magnos et statos reditus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 6:3)
Unum tempus his tormentis caret, quo in foro et Samicorum litibus conteror.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 5 1:6)
Si tamen alteram litem per iudicem alteram - ut ais - ipse finieris, incipies primum istic otio frui, deinde satiatus ad nos reverti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:3)
Honesta consultatio, non expedita sententia.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:2)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
Ad hos proferendos et tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc assuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris amicos collocavi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:2)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)
Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:2)
Cogitur ad lites surgere uterque novas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1317)
este procul, lites et amarae proelia linguae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:113)
lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti, inque vicem credant res sibi semper agi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:115)
dos est uxoria lites:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:117)
has, Venus, e templis multo radiantibus auro lenta vides lites Appiadesque tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 91:3)
cetera par concors et sine lite fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 245)

SEARCH

MENU NAVIGATION