라틴어 문장 검색

siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 1:2)
per quem obsecro impense, ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, inrigetis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 8:3)
qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:4)
Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr6)
Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr16)
quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:3)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 99:2)
splendidiore nunc eos catena, sed multo graviore vinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 459:1)
Si hic litteratus me sinat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6135)
ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 28)
Ensiculust aureolus primum litteratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4261)
post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea litterata:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4266)
et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장15)
His ita institutis, cum ludi adessent, iudices litterati, qui ea probarent, erant legendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말10)

SEARCH

MENU NAVIGATION