라틴어 문장 검색

Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 7:11)
ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 2:6)
nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 2:8)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter?
(페르시우스, 풍자, satire 229)
Vilis servus habet regni bona, cellaque capti deridet Vestam Romuleamque casam.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:3)
Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:2)
Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:1)
Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:4)
Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces Missaque periuras tela ferire vetat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 323)
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus Stabat, et in ramis multa latebat avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 53)
Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 134)
illa potest vigiles flammas extinguere Vestae, et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 93:4)
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, ambiguum nato dignior anne viro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1320)
"Iliacos accipe, Vesta, deos!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권303)

SEARCH

MENU NAVIGATION