라틴어 문장 검색

Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 117)
non illi sontica causa est, Sed nimius luto corpora tingit amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 832)
nec quererer quod sol graciles exureret artus, laederet et teneras pussula rupta manus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 35)
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 111:1)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 296)
Quia ludo luto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3132)
Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accipiter avide atque invide, procax, rapax, trahax - trecentis versibus tuas impuritias traloqui nemo potest - accipin argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 35)
possum te facere ut argentum accipias, lutum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 37)
sensi ego iam compluriens, neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3126)
Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 26)
Luto usust multo, multam terram confode.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 217)
Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장26)
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
primumque furcis erectis et virgulis interpositis luto parietes texerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION