라틴어 문장 검색

hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 326:1)
atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:3)
et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 80:1)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 244:1)
sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 246:1)
Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장7)
Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장2)
Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장10)
milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장3)
otio luxuriose esse, tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장5)
quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:3)
Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:2)
Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:2)
tu locupletibus propior es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION