라틴어 문장 검색

At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas et tot eius nativitates uno igni haurientur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:5)
securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam tertio repetitam sacerdotes exclamabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:3)
et cum his quidem insperata pax erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:1)
tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 261:2)
peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:3)
nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 282:1)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)
adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 83:1)
non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:2)
is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:2)
tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 150:1)
cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha5)
haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 268:1)
quo enim -tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 553:1)
et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 554:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION