라틴어 문장 검색

eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:2)
plus pollere multorum ingenia consiliaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 361:2)
urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 277:1)
inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis par est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 576:3)
eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 48:1)
in nos quid arma polleant vestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 279:3)
quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 370:3)
aderunt in tempore, Manlius inquit, et cum illis aderit Iuppiter ipse, foederum a vobis violatorum testis, qui plus potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 82:1)
fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 466:1)
plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bellicas potens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 241:1)
nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 299:2)
tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 574:1)
neque enim mari minus quam terra pollere Romana arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 462:2)
magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 232:1)
spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 234:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION