라틴어 문장 검색

quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:5)
a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:1)
Omnia profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 1:4)
quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:2)
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장3)
atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:9)
quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:5)
nihil est enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:4)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
convīvium magnificum erat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit24)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:2)
Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:1)
Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION