라틴어 문장 검색

"At etiam de sanctitate de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 115:1)
Sanctitas autem est scientia colendorum deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 116:6)
"At etiam liber est Epicuri de sanctitate."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:9)
quae enim potest esse sanctitas si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:2)
Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:1)
Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:3)
nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:3)
Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:1)
Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:5)
Itaque et P. Crassus cum cognomine dives, turn copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:3)
magnificentissima vero nostri Pompei munera secundo consulatu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:7)
Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:2)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:3)
Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontis animo ac memoria contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION