라틴어 문장 검색

id publicum consilium an muliebris timor fuerit parum invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 428:2)
ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 430:1)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:1)
- cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:3)
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)
ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:1)
tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena coquere, et si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 260:1)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
non facile erat iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 49:1)
sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 285:1)
haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 288:1)
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent, cum subito clamor tubarumque sonus - iam enim prope vallum hostes erant - exauditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 540:1)
alia me cura aetatem harum intuentem - nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum - stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 695:3)
quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 239:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION