라틴어 문장 검색

omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장27)
Cognito eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장2)
mulcet fecunda magistros spes gregis et pulchro gaudent armenta marito.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:187)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes cantatur, peperit fratres Iocasta marito et Pelopea sibi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:173)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
oritur praeda cessante libido, divitibusque dies et nox metuenda maritis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:107)
Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum ingerit;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:121)
creditur Herculeis lucem renovare lacertis femina dilecti fatis impensa mariti;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:164)
Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
Celerina per omnes Italiae canitur montes omnisque maritum Palladium resonabat ager.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae16)
concede marito tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras exercere velis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae79)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
defuncto genitore tuo sublimis adoptat te patruus magnique animo solacia luctus restituens propius quam si genuisset amavit defuncti fratris subolem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae57)

SEARCH

MENU NAVIGATION