라틴어 문장 검색

quae semper odio, tum et metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장6)
paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem testaretur communisque Germanicos et postremo Agrippinae nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium sed sine exitio pertulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장2)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
testamentum foedis adversus Neronem adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장15)
accesserat repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et Caesarem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장8)
pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장11)
nec defuere qui monerent magna ex parte heredem Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo consu- lere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장3)
Ambigenti Neroni quonam modo noctium suarum ingenia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio perquam familiaris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장1)
nimium mitis ad eam diem patres, qui Thraseam desciscentem, qui generum eius Helvidium Priscum in isdem furoribus, simul Paconium Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium Montanum detestanda carmina factitantem eludere impune sinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장3)
apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 2:3)
Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 1:1)
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:1)
sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium ament.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 4:1)
heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 5:1)
idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION