라틴어 문장 검색

Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 13:2)
nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 13:3)
Nam largiore cibo celerius pingue-scit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:3)
missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장2)
Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장6)
exim navigatione celeri per Cycladas et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장5)
Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia, disseruit utendum eventu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장1)
interim adventu eius audito intimus quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod naviganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장3)
Igitur Seianus maturandum ratus deligit venenum quo paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장1)
his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque per adfinitatem innexus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장7)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
ministri fuere P. Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장5)
neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장5)
Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, senecta donec mortem obiret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장1)
nam Celer interfecto, ut memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION