라틴어 문장 검색

abluto penitus respirant nomine fasti maturamque luem sanior aula vomit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:8)
hanc quoque nunc Gildo rapuit sub fine cadentis autumni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:43)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
autumnum pomis, ver sibi flore notat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est7)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas, tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum, quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix10)
te messibus aestas induat autumnusque madentibus ambiat uvis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:135)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
et quocumque vagos flectas sub cardine cursus, natorum per regna venis, qui mente serena maturoque regunt iunctas moderamine gentes, saecula qui rursus formant meliore metallo.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:72)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis autumnum et fulvis semper ditabere pomis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:163)
notis Autumni te redde plagis, qua vergit in Austrum Signifer;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:189)
matura pericula surgunt undique et impositi radiant cervicibus enses.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:9)
haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas idque inter veteris speciem praesentis et aulae iudicat:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:235)
Nubilis interea maturae virginis aetas urgebat patrias suspenso principe curas, quem simul imperioque ducem nataeque maritum prospiceret;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION