라틴어 문장 검색

In prioribus et morbi * sunt et medicina.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:5)
At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 1:1)
Et intra haec omnis eius medicina erat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:5)
Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:1)
Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:5)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:4)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:8)
Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:4)
nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 1:2)
Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:4)
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 3:1)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:3)
At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:1)
Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:3)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION