라틴어 문장 검색

Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:17)
O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:4)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:1)
uvas autem ex defruto neque ipse usquam memorat [quod non me movet si Columellam l. in textu l. specto];
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).89)
et saepius alibi septum transversum memorans nusquam voce διάφραγμα utitur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).216)
Haec vox delenda est vel quia alieno loco inter semina inseritur, vel quia supra jam resinae speciem memoravit Celsus.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).767)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)
quod sponte redempto casta maritali successit Thessala fato inque suos migrare virum non abnuit annos, hoc Grai memorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae6)
Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris vox humana valet?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae23)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
omni nobilior lustro, tibi gloria soli contigit exactum numquam memorata per aevum, germanos habuisse duces;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:136)
insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:223)

SEARCH

MENU NAVIGATION