라틴어 문장 검색

Deinde cum variasset inter supplicantia et superba mandata, iram Constantini merito excitavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 10:1)
Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 1:2)
quod rennuit et venire contempsit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:7)
Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:2)
in quo cum de multis aliis causis tum praecipue de his, quae in marca Hispanica contigerunt, ratio habita et legati, qui exercitui praeerant, culpabiles inventi et iuxta merita sua honorum amissione multati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:3)
Sanctum vero corpus Victoris prepositus fratrum equo ascenso et loculo ante se posito cum solo presbitero Coloniam noctu perduxit in magno periculo, nonnisi meritis sancti intervenientibus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:6)
Sospes abit meritique notas in corde sigillat.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:15)
Non debet meritum turpis delere uetustas.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:28)
Huic merito succumbit eques.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:21)
Proficit exempli merito cautela docendi, Maiorique sua credat in arte minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:13)
Non nece, sed meriti iure quiescit homo.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:5)
Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
Quos meritis emi, multos michi fecit amicos Longa dies, cunctos abstulit hora breuis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:16)
quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse.
(아풀레이우스, 변명 3:6)
crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quiquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget:
(아풀레이우스, 변명 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION