라틴어 문장 검색

luctibus est Aurora suis intenta, piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 55:2)
proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos, esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:3)
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:1)
Postera sidereos aurora fugaverat ignes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:1)
Detur inoffenso vitae tibi tangere metam, qui legis hoc nobis non inimicus opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 91)
iamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor vitae deteriore meae, nec procul a metis, quas paene tenere videbar, curriculo gravis est facta ruina meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 811)
83. Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis maturitatis cardo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:1)
At omnes una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:4)
Cum lux deficit, omnia confunduntur, discerni non potest bonum a malo, via quae ad metam ducit ab ea quae nos in circulos iterabiles, sine certo cursu, perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:8)
Idololatria nullum iter praebet, sed multiplices semitas, quae certam ad metam non ducunt et labyrinthum potius fingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:13)
Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:12)
Cum invenimus lucem amoris Iesu plenam, id advertimus quoniam in omni nostro amore praesens fuit aliquid illius luminis et intellegimus qualis fuerit eius meta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:5)
Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:5)
Dicitur ergo hic Deus communio, amoris permutatio inter Patrem et Filium in Spiritu, historiam hominis amplecti posse eumque suum in dynamismum communionis inducere, qui a Patre suam trahit originem suamque ultimam in eo habet metam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:11)
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra attigit, inluxisse diem Iactantibus horis, qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3202)

SEARCH

MENU NAVIGATION