라틴어 문장 검색

heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, frumenti quantum metit Africa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:5)
Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum, qui amicum paravit et qui parat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:1)
Vitem laudamus, si fructu palmites onerat, si ipsa pondere ad terram eorum, quae tulit, adminicula deducit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:2)
Quamdiu nobis populus metet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 2:3)
eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:6)
Decima iam metitur seges.
(세네카, 오이디푸스 10:9)
frugemque flamma metite natalis soli,
(세네카, Phoenissae 346:1)
quae meti gladio iubes
(세네카, Phoenissae 573:2)
nunc intra muros pastoris bucina lenti cantat, et in uestris ossibus arua metunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1018)
ast hunc, egregii proceres, ad sceptra vocari iam tum nosse datum est, laribus cum forte paternis protulit excisus iam non sua germina palmes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 59)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna quaeque Sarepteno palmite missa bibas, pocula non hic sunt inlustria nomine pagi quem posuit nostris ipse triumvir agris, tu tamen ut venias petimus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium6)
hic sensim captivo umore refusus sponte refrondescit per bracchia roscida palmes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem25)
"huc veniet calidis quantum metit Africa terris, quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer, quanta Leontino turgescit messis acervo quantum Mygdonio committunt Gargara sulco, quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis, Attica Triptolemo civi condebat Eleusin, cum populis hominum glandem liquentibus olim fulva fruge data iam saecula fulva perirent, porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem88)
unus qui venerere iure divos Lenaeum, Cererem, Palem, Minervam spicis, palmite, pascuis, trapetis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium12)

SEARCH

MENU NAVIGATION