라틴어 문장 검색

at postquam rabies et vitae prodiga virtus emisere animos, non tanta cadentibus Haedis aeriam Rhodopen solida nive verberat Arctos, nec fragor Ausoniae tantus, cum Iuppiter omni arce tonat, tanta quatitur nec grandine Syrtis, cum Libyae Boreas Italos niger attulit imbres, exclusere diem telis, stant ferrea caelo nubila, nec iaculis artatus sufficit aer.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권172)
surgentem dextra Capetum vulnusque minantem sorbebat rapidus nodato gurgite vertex;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권127)
Figitur et validos sonipes Aetolus in armos, exsiluitque alte vi mortis et aera pendens verberat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권132)
Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:4)
Ianua difficilis domini, te verberet imber, Te Iovis imperio fulmina missa petant.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 23)
A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam Verberat:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1031)
verberato vel intra pomerium vel extra pomerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:6)
tum vero secundum tam saevum atque inhumanum dictum auditis inquit, Quirites, sicut servis malum minantem militibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 545:1)
denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 314:1)
quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 400:1)
Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:2)
quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 477:2)
polliae sententia fuit puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 531:2)
et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia vidisset eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 287:1)
terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION