라틴어 문장 검색

Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 2:1)
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:5)
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:1)
Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:2)
quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:2)
saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:2)
Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci uocant, minuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:3)
Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:3)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:2)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:5)
Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:1)
Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:2)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:1)
Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION