라틴어 문장 검색

ex his aliquos hic sustulit et eas partes quae cui possent miserabiliores esse, manu sua abstulit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 16:6)
sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi !
(세네카, 행복론, Liber VI 159:4)
Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens volgus ingemuit;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:2)
O miserabilem illum, sibi certe!
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:1)
O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:1)
deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam magna interim pars esset ingenii dolor.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:7)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:45)
quicumque caesos ingemit natus patres, a me petet supplicia, me cuncti obruent:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:20)
Et hic uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:5)
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 16)
Sic fata dolore ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION