라틴어 문장 검색

tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 126:4)
quam multi vero, qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque anilis putent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 185:2)
utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:3)
videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 203:3)
nam, ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentis, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:2)
nec vero - id enim diligenter intellegi volo - superstitione tollenda religio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:5)
"Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eiiciendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 221:1)
quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:2)
quid ego de miserationibus loquar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:1)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:5)
accedit superstitio muliebris quaedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:4)
Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 3:1)
Erat ergo perquam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 13:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION