라틴어 문장 검색

sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
자랑하려는 이는 이런 일을, 곧 나를 이해하고 알아 모시는 일을 자랑하여라. 나는 과연 자애를 실천하고 공정과 정의를 세상에 실천하는 주님으로 이런 일들을 기꺼워한다. 주님의 말씀이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 9장23)
Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
주님, 저희의 사악함과 조상들의 죄악을 인정합니다. 참으로 저희가 당신께 죄를 지었습니다. (불가타 성경, 예레미야서, 14장20)
Haec enim dixit Dominus: "Ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
주님께서 이렇게 말씀하신다. “너는 초상집에 들어가지 말고, 곡하러 가지도 말고, 그들에게 조의를 표하지도 마라. 내가 이 백성에게서 나의 평화를 거두고, ─ 주님의 말씀이다. ─ 자애와 자비를 거두어 버렸다. (불가타 성경, 예레미야서, 16장5)
De longe Dominus apparuit mihi: " In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia.
주님께서 먼 곳에서 와 그에게 나타나셨다. “나는 너를 영원한 사랑으로 사랑하였다. 그리하여 너에게 한결같이 자애를 베풀었다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장3)
qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius:
자애는 천대에 걸쳐 보여 주시지만, 조상들의 죗값은 다음 자손들에게 갚으십니다. 위대하시고 전능하신 하느님, 당신 이름은 만군의 주님이십니다. (불가타 성경, 예레미야서, 32장18)
vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: "Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius"; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus.
기쁜 소리와 즐거운 소리, 신랑 신부의 소리와 ‘만군의 주님을 찬송하여라. 참으로 주님께서는 선하시고 그분의 자애는 영원하시다.’ 하고 말하는 사람들의 소리가 들릴 것이다. 그들은 주님의 집에 감사의 제물을 바치면서 그렇게 말할 것이다. 내가 이 땅의 운명을 처음처럼 되돌릴 것이기 때문이다. 주님이 말한다.” (불가타 성경, 예레미야서, 33장11)
et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.
내가 너희를 가엾이 여겨, 그를 시켜 너희에게 자비를 내려서 너희를 고향 땅으로 돌려보내게 하겠다. (불가타 성경, 예레미야서, 42장12)
HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius.
주님의 자애는 다함이 없고 그분의 자비는 끝이 없어 (불가타 성경, 애가, 3장22)
CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.
고통을 주셨다가도 당신의 크신 자애로 가엾이 여기시네. (불가타 성경, 애가, 3장32)
Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro.
그러나 너희가 만일 바빌론 임금을 섬기라는 주님의 말씀을 듣지 않는다면, (불가타 성경, 바룩서, 2장22)
Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo.
이스라엘아! 생명의 계명을 들어라. 귀를 기울여 예지를 배워라. (불가타 성경, 바룩서, 3장9)
Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.
그러나 네가 악인에게 경고하였는데도, 그가 자기의 악과 자기의 악한 길에서 돌아서지 않으면, 그는 자기 죄 때문에 죽고, 너는 목숨을 보존할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 3장19)
violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis.
폭력이 일어나 죄악의 몽둥이가 되었다. 그들 가운데에서 아무도, 그 무리 가운데에서 아무도 남지 않으리라. 그들 사이에서는 더 이상 떠드는 소리도, 영화도 없으리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 7장11)
Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.
죄지은 자만 죽는다. 아들은 아버지의 죗값을 짊어지지 않고, 아버지는 아들의 죗값을 짊어지지 않는다. 의인의 의로움은 그 자신에게만 돌아가고, 악인의 죄악도 그 자신에게만 돌아간다. (불가타 성경, 에제키엘서, 18장20)
Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;
그러나 악인이라도 자기가 저지른 죄악을 버리고 돌아서서 공정과 정의를 실천하면, 그는 자기 목숨을 살릴 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 18장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION