라틴어 문장 검색

in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 584:1)
victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 596:2)
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)
Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 353)

SEARCH

MENU NAVIGATION