라틴어 문장 검색

at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 92:1)
quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 338:4)
cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, vel praecipue moderationem consilia desiderent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:1)
et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:1)
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:3)
nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:2)
quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 29:2)
iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:3)
praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:1)
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:2)
sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:4)
verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:1)
A qua professione dissimilitudo nos separabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:2)
Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION