라틴어 문장 검색

Ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장65)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Nam quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 14:2)
inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:4)
Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:6)
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:3)
Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:1)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 63:1)
Si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:5)
ab illo sensus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 22:4)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:14)
esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 7:5)
deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION