라틴어 문장 검색

- hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:2)
Neque vero vos ad eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:3)
Orator autem omnia haec, quae putantur in communi vitae consuetudine mala ac molesta et fugienda, multo maiora et acerbiora verbis facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 221:1)
et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:1)
nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:5)
sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:3)
quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 17:2)
nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 17:3)
ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci ineptum appellent, non reperies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:3)
Ac si tibi videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecorum disputationum memoriam quodam modo commovent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 20:1)
Ac mihi quidem non ita molesti sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:3)
molestus magno opere non ero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:8)
Omnium seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:1)
Et tu "certe negaram te molestum futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION