라틴어 문장 검색

At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장54)
Haec vero, cum sine febre quoque vel latentium vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장63)
Suppuratio vero pluribus morbis excitatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장83)
nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장85)
Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장104)
8. Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem vel periculum ostendant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장1)
Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, levari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장18)
Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장22)
deinde, quae longo morbo supervenit, utique si firma viscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis venter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장23)
si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장26)
Idem morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장31)
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non solum reservari possit, sed etiam partum reservare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장36)
prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장37)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장58)
In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장68)

SEARCH

MENU NAVIGATION