라틴어 문장 검색

"matri qui dederit princeps oscula, victor erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권446)
oscula quisque suae matri properata tulerunt, non intellecto credula turba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권447)
ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, creditus offenso procubuisse pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권449)
occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat et
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권336)
oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권464)
osculaque adplicuit posito suprema feretro atque ait
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권583)
saepe manus aegras manibus Angebat amicis (morum, quos fecit, praemia doctor habet), oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권247)
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita "si precibus" dixerunt "numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:6)
Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:18)
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:4)
refugit tamen oscula lignum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:5)
illa manus lambit patriisque dat oscula palmis nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, oret opem nomenque suum casusque loquatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:6)
Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:8)
" Ridet et audit, et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit nec moderata satis nec sic a virgine danda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:7)
Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, oscula dat manibus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION