라틴어 문장 검색

Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis, tanquam videntibus omnem veritatem, multa querentur que magnam habent utilitatem et delectationem. 90.
(단테 알리기에리, Epistolae 127:6)
multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:20)
quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:7)
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:50)
et bene ignotos finxit sibi liberos et parentem, ut maior miseratio ex pluribus nasceretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1373)
aut 'multa' pro magna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 35)
alii deesse putant 'adfirmantes', ut sit sensus, adfirmantes rem magnam futuram et multum illos consecuturos, si audiendi se moram pertulissent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2307)
adde tot egregias urbes laudat Italiam a civitatibus, quas et plures habet et maximas et oportunissime collocatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1551)
multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:1)
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C. Caesare L. filio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:1)
neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:7)
quae non ea est, quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:11)
Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora pervenero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:2)
προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno - non multo, inquam, secus possum vaticinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 6:3)
omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16B 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION