라틴어 문장 검색

is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:2)
avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 2:1)
'necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장7)
et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 3:4)
Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장1)
scilicet codicis X lectiones quae e consensu librorum GKRVH re- cuperantur omnes erant afferendae, ex his vero libris ipsis non nisi eas quae aut ad Ciceronis verba restituenda aut ad ipsorum codicum vel mutuam cognationem vel propriam naturam alicuius momenti essent adnotare intererat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말301)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)
Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 1:1)
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 3:1)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:5)
'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:2)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION