라틴어 문장 검색

Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:4)
testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant . . . Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:12)
Quos inter scurra, notus urbano sale, Habere dixit se genus spectaculi Quod in theatro numquam prolatum foret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.4)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)
Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 1:1)
Habes res urbanas;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 25:1)
Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res urbanas verum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius repetam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 15:1)
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 3:1)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
alternis metulae surgunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo subita velut illati ruris imitatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:2)
est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:5)
'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:2)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)
tantum mihi copiarum qua urbanarum qua rusticarum nomine tuo oblatum est, quas omnes improbe, accepi tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION