라틴어 문장 검색

deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:5)
Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:5)
At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso calido debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:1)
Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:6)
Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:1)
Solet etiam interdum ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:4)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)
saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:2)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:1)
nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:4)
eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:3)
in dextro ab eo, qui naribus propior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:6)
deinde a naribus ad uerticem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:2)
Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:4)
Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION