라틴어 문장 검색

si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:2)
ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 153:1)
qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino) - is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:2)
In monte Remus auspicio se devovet atque secundam Solus avem servat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 155:3)
Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissuma.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 65:8)
At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 118:11)
hinc Remus auspicio se devovet atque secundam solus avem servat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 155:3)
tur statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissima.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 65:8)
At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 118:11)
quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:3)
remis enim magnam partem, prodromi nulli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:2)
ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 4:3)
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:3)
tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:4)
nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION