라틴어 문장 검색

quod enim dubitant componere crimen in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur baltea?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX55)
necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat, sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae, mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X127)
) necari arbitrio:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII68)
illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 20:3)
Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:3)
Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 5:1)
dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 3:3)
acrius ex ira quod enim se quisque parabat ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:7)
est etiam magnis Heliconis montibus arbos floris odore hominem taetro consueta necare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:7)
Ulcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:5)
Ut hedera serpens vires arboreas necat, Ita me vetustas amplexu annorum enecat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:10)
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
ex quo interiectum vesti tineas necat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:6)
Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:2)
Si libet ulcisci deletae funera gentis, Hunc, Cimbri, servate senem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION