라틴어 문장 검색

simili crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 134:1)
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 178:2)
verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 337:1)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent, cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 125:1)
is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, exortam rogationem est conquestus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 690:2)
haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 177:1)
poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 288:1)
ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 16:1)
Meam pauperiem conqueror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 225)
Lyconides Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 925)
deinde, postquam occasio est, conqueritur mecum mulier fortunas suas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION