라틴어 문장 검색

Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicae civem, etiamsi non insidietur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 214:2)
opulentia neglegentiam tolerabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장16)
Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장5)
Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장7)
nisi forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장4)
Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장7)
Turpissima tamen est iactura, quae per neglegentiam fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 1:4)
Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 1:2)
Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:4)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 24:3)
Numquam perniciosa servant modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:4)
Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:6)
Seneca Lucilio suo salutem Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 971)
Nec ideo praecipio tibi neglegentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION