라틴어 문장 검색

Que, quamuis soleat uerum corrumpere falso, Hic nescit nisi uera loqui moresque uetustos Exuit et de se retinet sibi nomina fame.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:12)
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Impetit ergo uirum gladio munita Senectus, Vulnus ab ense petit, sed uulneris immemor ensis, In cassum pulsans, aditus ad uulnera nescit, Sed stupet ad galeam, uario delirus in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:10)
tociens uictrix uno delirat in actu Nostra manus, tociens uincens nunc uicta fatiscit Que falli nescit, quam nunc Fortuna fefellit!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:17)
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:8)
fit Ulysses Insipiens, Ajax desipiendo sapit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:17)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)
Nesciit esse soror, vel se servare sororem, [0456A] Dum nimium Cauno Byblis amica fuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:24)
Postquam sacra fames auri mortalia pungit Pectora, mens hominis nescit jejuna manere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:1)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
Vestes vero opere sequente naturam, hujus vel illius nescientes inopiam, videbantur nunc serenari hyacintho, nunc colore succendi coccineo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:4)
Illic Pacuvius nesciens narrationis modificare curriculum, in retrograda serie sui tractatus locabat initium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION