라틴어 문장 검색

Sunt qui inter sumendam vindictam cupiunt ut laesi intelligant unde malum illud sibi ingruerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:16)
Hoc certissimum est, hominem qui vindictae studet sua vulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:25)
At in vindictis privatis hoc minime tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:27)
Edwardi Secundi regis Angliae uxor operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:5)
Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:12)
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro, Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:10)
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti, Prorsus et hostilis tibi sit persuasio uilis, Fraude necis dirae ne sic uideare perire!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:20)
Non tamen, oblato necis huius tempore grato, Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:15)
Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장7)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장5)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)
Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
(불가타 성경, 집회서, 47장31)
Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장67)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION