라틴어 문장 검색

Nimio minus saevos iam sum, Astaphium, quam fui, iam non sum truculentus, noli metuere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 26)
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a13)
non, utin maiori reverentia habeatur et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit propalari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:16)
Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:1)
Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti, - qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:2)
Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:3)
ferunt enim suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint, et quae ipsi non habent, unde alii petunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:4)
est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere miror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 5:2)
verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장1)
noli putare eos qui sunt eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:4)
id si non contingit, reliquum erit, ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 50:1)
Nam eum in beneficio iucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit ;
(세네카, 행복론, Liber II 3:5)
' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi societatem.
(세네카, 행복론, Liber V 60:3)
Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 24:3)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION