라틴어 문장 검색

aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, novis corrumperent maleficiis, florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam petissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 204:2)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
novique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 337:2)
Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto tam nova petivisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장2)
nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut Ennius Livius inde redit magno mactatus triumpho.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a12)
Vt si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat - 'atqui hae notae sunt optimae,' credo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:15)
cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:2)
veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum exspectari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 426:2)
Isque ipse, hoc genere quo iactatum est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 5:1)
Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
et quia vetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et novi iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex servis salvo senatus consulto quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장5)
Vetus si poeta non lacessisset prior, Nullum invenire prologum potuisset novus Quem diceret, nisi haberet cui malediceret;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 06)
" Habet autem non tantum usus amicitiae veteris et certae magnam voluptatem, sed etiam initium et comparatio novae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 6:6)
tu modo, si veterem digno deplevimus haustu, da fontes mihi, Phoebe, novos ac fronde secunda necte comas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권3)
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris Seu vetus in trivio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum novus educat annus, Libatum agricolae ponitur ante deo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION