라틴어 문장 검색

'saucius' autem 'pectus' saucium pectus habens, ut nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 57)
nudato capite scilicet deposita galea, ut possit agnosci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3121)
sane quaeritur, quemadmodum 'nudato' dixerit, cum supra eum nusquam tecto induxerit capite:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3122)
nam 'nudatum' est quicquid fuit ante coopertum, 'nudum' vero dicitur quod tectum ante non fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3123)
ergo aut 'nudato' pro 'nudo' accipiamus, ut sit pro nomine participium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3124)
ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur in- terior:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 245)
Antoni incredibilis quaedam et prope singularis et divina vis ingeni videtur, etiam si hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis prudentiae tueri atque defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 172:2)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)
nudari puberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:1)
sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 17 2:3)
in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 2:3)
nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:9)
Neu re/liquias seme/sas sireis de/nudatis o/ssibus Per te/rram sanie de/libutas foe/de divexa/rier - non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:6)
Fla/giti princi/pium est nudare i/nter civis co/rpora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:7)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION