라틴어 문장 검색

Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:2)
Sic Agathonis convivium, quia Socrates Phaedros Pausanias et Erysimachos habuit, sic ea coena quam Callias doctissimis dedit, Charmadam dico, Antisthenen et Hermogenen ceterosque his similes, verbum nullum nisi philosophum sensit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:3)
Deque decem plures semper servantur olivae, Explicat et cenas unica mensa duas, Et Veientani bibitur faex crassa rubelli, Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII4)
Per te perque tuam, vector lascive, puellam, Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV9)
Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam, Tu captas aliam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVIII1)
Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIX1)
Felicem cena, Zoile, deinde tua?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIX2)
Debet Aricino conviva recumbere clivo, Quem tua felicem, Zoile, cena facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIX3)
Laudantem Selium cenae cum retia tendit Accipe, sive legas, sive patronus agas:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXVII1)
Facta est iam tibi cena, tace.'
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXVII9)
Ullus si pudor est, repone cenam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII4)
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIX3)
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIX9)
Hesterna factum narratur, Postume, cena Quod nollem - quis enim talia facta probet?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION