라틴어 문장 검색

seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus nec qui det maestas munus in exsequias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 428)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)
pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 472:1)
deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 514:2)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasium includi iuberent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 181:1)
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa , altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 247:2)
Phaedrivm Perii, mea nutrix.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 78)
nunc interim spatium ei dabo exquirendi meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10159)
credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius nutricem virginis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 112)
cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 333)
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 333)
talos arripio, invoco almam meam nutricem Herculem, iacto basilicum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3142)
Nutrix quae fuit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2129)
nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION